라틴어 문장 검색

Cum enim temporibus anteactis coniunctio sui ipsius cum Arragonia et Castilae (quae res una fuerant) amicitiaque Maximiliani et Philippi filius sui archiducis potentiam Gallarum longe superarunt, metuere iam coepit ne forte rex Gallus (qui in affectibus Philippi regis iuvenis Castiliae locum insignem obtinebat) et Philippus ipse iam Castiliae rex (cui inimicitiae intercedebant cum socero suo circa praesens regimen Castiliae), necnon et ipse Maximilianus Philippi pater (quo mobili esset ingenio, et de quo coniectura illa fere sola merito capi poterat, eum non diu eundum futurum qui paulo ante fuisset), hi tres potentissimi principes in arctum aliquam amicitiam et foedus inter se coirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:10)
nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:13)
Ex appetitu enim potentiae angeli lapsi sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:16)
denique ubique monita et scrupulos et cautiones aspergimus, religione quadam et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes ac cohibentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:10)
Neque enim agitur solum foelicitas contemplativa, sed vere res humanae et fortunae, atque omnis operum potentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:4)
Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae et Potentiae, vere in idem coincidunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:9)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)
Nisi enim per multa jam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:2)
negotium densi et rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:4)
Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)
Demonstrationes vero potentia quadam philosophiae ipsae sunt et scientiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:3)
Quocirca, quemadmodum in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:6)
eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controversiae circa religionem pullulare coeperint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:9)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION