라틴어 문장 검색

Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
"Virgo parens rerum, superum germana meique Filia, celestis ortu, tamen incola terre, In terris que sola sapis diuina meeque Exemplum deitatis habes, fastidia mundi Que relevas fletusque tuo solamine tergis, Non tua degenerat a summa mente uoluntas, Nam patris ad uotum suspirat nata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:1)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Materiam purus traducit ab aere sanguis, Nec iam luxuriat proprio torrente superbus, Sed pacem seruat reliquis humoribus humor Sanguineus nullasque mouet cum fratribus iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:6)
quedam consurgit in altum, Demittuntur humi relique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:9)
Summa rote dum Cresus habet, tenet infima Codrus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:25)
Furor arcum preparat, ensem Liuor et ad pugnam reliquis feruencius ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:5)
Excipit a reliquis illam que prima furoris Causa fuit, que prima dedit fomenta laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:12)
Assunt uirtutes iuueni, que Martis eodem Succense stimulo, reliquos armantur in hostes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:18)
Esuries armata capit carecta, ministrat Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:10)
Mole sua fixum summa de rupe molarem Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles, Alcides gemeret totusque fatisceret Athlas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:11)
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
Lapis secundus, et priori non secundus in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:38)
reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:75)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)

SEARCH

MENU NAVIGATION