라틴어 문장 검색

Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장130)
Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장40)
Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장171)
Post abstinentiam vero unius diei vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장31)
si in dextro, resupinum collocari volunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장33)
Post haec in advorso collocandus est, loco lucido, lumine adverso, sic ut contra medicus paulo altius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장207)
Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장13)
Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장24)
ipso autem die collocari supinus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장7)
deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장14)
medicum digito manubriolove scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장42)
Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장49)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장29)
si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장19)
tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION