라틴어 문장 검색

Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:3)
Nempe et molestiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:1)
Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:4)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:3)
commodum est, quod plus usus habet quam molestiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:2)
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:3)
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:3)
si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:3)
quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:3)
Seneca Lucilio suo salutem Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1171)
illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias, sed placidus aspexit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:4)
Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION