라틴어 문장 검색

Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 2:6)
Seneca Lucilio suo salutem Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1061)
Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 1:5)
Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 1:3)
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:1)
huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:5)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
percontere licet:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a15)
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)
percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:4)
4, at postquam nostra sensim temporis intervallo ira defremuit, percontor admissum,1 num verbo quippiam praeterea detulisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:2)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:1)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION