라틴어 문장 검색

Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
Rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres uersus, inuicem petiuit, ut tres exciperet, in quos nihil illis liceret.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.42)
ita aliquis ante me rogatus est?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.18)
Prior rogatus est qui magis timebatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.42)
huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:5)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
receptus est ab eo et rogatus ut operas remitteret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.3)
Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.2)
huius igitur aedis extimis rogatu praefati antistitis tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus adhuc mihi iamque tibi perfamiliaribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:1)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
Nuper rogatu Germanici spectabilis viri Cantillensem ecclesiam inspexi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:1)
licet olim praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim, tunc praecipue, cum in Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris, ut perorares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:2)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)
sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad caenam conveniremus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora);
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 4:1)
Constitit in mediis - ramus manifestat olivae legatum - causasque viae nomenque rogatus edidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권147)

SEARCH

MENU NAVIGATION