라틴어 문장 검색

Permagna me, inquit, abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato veniam postulando mihi in coenam vacuefecisti locum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 10:1)
Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 17:1)
Nundinas quoque vestras nescire me fateor:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:3)
necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:2)
nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 5:3)
Reticente Avieno Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:1)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:1)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
adeo se fabuloso usum fatetur auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:5)
Fateor, inquit, sumpsi, non ab illo modo, Sed ut quisque habuit conveniret quod mihi Quodque me non posse melius facere credidi, Etiam a Latino.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:2)
Iuturnam, fateor, misero succurrere fratri Suasi, Cum solitum sit dici:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION