라틴어 문장 검색

dicetur autem non Peripateticorum more - est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta - , sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 4:1)
Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:2)
qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:2)
quae qui privatim habent, nec tam multa et raro vident, cum in sua rura venerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:5)
Habes confitentem reum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:6)
Quisquis peccat inops, minor est reus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:7)
'Solebant testes in reos, non in damnatos interrogari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 6:2)
His ex causis statua Cotti publice laetor, nec privatim minus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:1)
Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 4:1)
Sed Marium una civitas publice multique privati reum peregerunt, in Classicum tota provincia incubuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:1)
Verebamur ne nos dies ne vox ne latera deficerent, si tot crimina tot reos uno velut fasce complecteremur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:1)
Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superari, si per singulos carperetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:2)
nam Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus quidem haerebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:1)
Cum mihi quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent, 'Non minus' inquam 'hic innocens erit, si ego omnia dixero.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 24:3)
Et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION