라틴어 문장 검색

consurrexit consul iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 74:1)
M. Iunio Pisae obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes quae undique Romam gratulatum convenerant introducere in senatum placuit, Q. Aelio Gallia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 188:1)
itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 218:2)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duello exstincto maximo atque internecatis hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 126)
sed hoc me beat saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 29)
verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 271)
sine, revenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 274)
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 332)
Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9181)
iam ego huc revenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9219)
Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 390)
Heus, foras educite quam introduxistis fidicinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 450)
vosque omnis quaeso, si senex revenerit, ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 34)
Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION