라틴어 문장 검색

ut sic recisa vitis ac revocata intra iugum contineatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 14:2)
Sed putationis insitis custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago unus surculus evocetur in iugum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:5)
Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:2)
Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:4)
Sed non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:3)
Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:5)
quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac laboris et eo inmitior quia toleraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 20장2)
revocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neve obses Gallis traderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장2)
ac tamen quantum sine bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장3)
Per idem tempus actum in senatu de fraudibus libertorum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae libertatis ius patronis daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장1)
Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat poscebatque tempus evocandorum testium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장2)
tum primum revocata ea lex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장3)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
quin, si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque robur subsidio impensius regis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION