라틴어 문장 검색

nam liber primus ea, quae sunt ante officium rhetoris, continebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 22:2)
secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 22:3)
pleraque vero hanc habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 80:1)
excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:2)
scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:2)
inde durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 169:1)
duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 298:2)
adiiciamus tamen eorum quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 325:2)
cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 330:2)
nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:2)
siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius, cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 348:3)
proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:4)
eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici alienas occupaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:2)
sed cum id aget, rhetoris officio fungetur non suo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 7:2)
et ne diutius disseram, quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION