라틴어 문장 검색

verum enimvero cum sint notissimae sibi cum consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non videri vi captam, quae aggere ac vineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 37:1)
petere ut ex ea pecunia quam in triumpho latam in aerario positurus esset id aurum secerni iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 51:1)
eo referente de P. Aebutii et Hispalae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 202:3)
id quoque se in aerarium delaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 335:1)
frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior - secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat - mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 493:1)
eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:1)
Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 336:2)
omnes quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 99:2)
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 215:1)
ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 216:3)
rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 219:1)
ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 219:2)
huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 223:1)
M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 227:1)
ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION