라틴어 문장 검색

at saepest numero factum fierique necessest, ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:15)
Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis nubibus umor et in terras demissus ut imber decidat, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:1)
nam vis venti contrudit et ipsa copia nimborum turba maiore coacta urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:6)
sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:8)
adde vagos imbris tempestatesque volantes, omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:2)
insedabiliter sitis arida corpora mersans aequabat multum parvis umoribus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:2)
Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluvialis est copia?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:2)
Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore levi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:2)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
— Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
— Ac ferreus ingruit imber.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:1)
Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:3)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION