라틴어 문장 검색

Quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere ?
(세네카, 행복론, Liber II 95:2)
negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 158:3)
Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire :
(세네카, 행복론, Liber IV 81:1)
Depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum.
(세네카, 행복론, Liber VI 26:3)
in iis observari sacrilegium, quae religio numini adscripsit.
(세네카, 행복론, Liber VII 40:2)
Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, quocumque transtulit, quod surripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri ;
(세네카, 행복론, Liber VII 41:1)
Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:2)
Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 38:2)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
Nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis sed operam perditis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:5)
haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam nouerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.11)
Non fecit sacrilegium mulier, non fecit anus, non fecit orbata, non fecit quae custoditur, non fecit quae confitetar.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.22)
Irata, inquid, dis sacrilegium potuit committere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.23)
"sacrilegium latere non poterit;"
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.34)

SEARCH

MENU NAVIGATION