라틴어 문장 검색

Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장1)
igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장4)
id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum incusavit, cum extolleret pietatem quamvis modicas principis iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipitis verborum poenas, laudaret Lepidum neque Agrippam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장3)
set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장2)
nec dubium habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장2)
Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius Serenus) in senatum inducti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장1)
qui scelere vaecors, simul vulgi rumore territus robur et saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urbe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장5)
eadem poena in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis maiestatis criminibus sororem petivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장9)
at multorum qui Tiberio regente poenam vel infamias subiere posteri manent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장8)
nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장12)
leves ignobiles poenis adficiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장8)
et Votienus quidem maiestatis poenis adfectus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장3)
causam abscessus quamquam secutus plurimos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia tamen caede eius patrata sex postea annos pari secreto coniunxit, plerumque permoveor num ad ipsum referri verius sit, saevitiam ac libidinem cum factis promeret, locis occultantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장2)
et postquam Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum, saevitiam, superbiam, spes eius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장8)
verum has atque alias sontium poenas in tempore trademus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION