라틴어 문장 검색

Psallere saltare elegantius quam necesse est probae?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:4)
adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltare sed quod optime scierit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:5)
Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 6:1)
Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:1)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis, ut se amplius exerceat, vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:1)
Ex hoc te iam, improbe, regno Ille tuus saltem doceat discedere Sulla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:24)
Mihi si merces erepta laborum est, His saltem longi, non cum duce, praemia belli Reddantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:26)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem Italiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:38)
Non ira saltem iuvenes, pietate remota, Stabitis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:24)
nunc excipe saltem Ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu Invisa tellure sedent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:9)
A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV3)
Non convivere, nec videre saltem, Non audire licet, nec urbe tota Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION