라틴어 문장 검색

Quod sui commilitones ut viderunt, statim dolore inaestimabili commoti, amplius et validius coeperunt hostes caedere et persequi, quousque alii occisi, alii in fugam versi, per montana et invia dispersi et elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:5)
Videns ergo Ammiraldus urbis, quia sui a defensione defecerant, et quoniam nulla spe auxilii freti non ulterius adversus virtutem regis stare audebant, pacem et belli dilationem fieri rogavit, ut sic consilium ageret quatenus urbs in regis potestate, civibus salvatis, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:1)
Hanc [0640D] itaque praedam illis abducentibus, Christiani cives urbis Caesareae ira commoti, ab urbe ferme ducenti sunt progressi cum solo equite, qui diu etiam febre correptus, vehementer elanguit, et adhuc parum sanitatis recuperaverat, ac milites Arabes in arcu et sagitta et lancea sunt persecuti, ut praedam excuterent et reducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:3)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
Nec mora, per montana diffusi ad persequendos et investigandos hostes, solum [0656A] Arnolfum mortuum ac sine capite jacentem repererunt, Arabes nequaquam persentire potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:14)
nec erat fas ulli aut spatium freni retinendi a facie insequentis eos et persecuti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:4)
- De quodam principe urbis Femiae occiso per socium suum Botherum, quem cives sui persequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 33:2)
- Quomodo Tankrado victore Antiochiam reverso, filii principis occisi persecuti sint amicos Botheri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 45:3)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
ita ut nulla gentilium astutia percipi posset eum obiisse, et sic in audaciam persequendi exercitum desolatum, undique ebullientes, animarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:9)
Ille enim solus potestanimum tuum custodire et animam tuam salvare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:5)
Ille namque talis est amicus,et taliter nos omnes diligit quod omnes vult salvari et neminem perire,et gaudet adeo super peccatoribus penitentiam agentibus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:6)
Insuperet salvabat, dicendo, "Fides tua te salvum fecit," ut dixit ceco cui visumrestituit, et leproso quem mundavit, et multis aliis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:19)
"Inquire pacem, et persequere eam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:4)
Salvat enim Dominus omnes sperantes in se, ut ait propheta:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION