라틴어 문장 검색

Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:3)
Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit ani- mum.
(세네카, De Providentia, book 1 9:4)
vide hos eosdem in suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantes;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:2)
sic te lucidi vultus ferant et nube rapta cornibus puris eas, sic te regentem frena nocturni aetheris detrahere numquam Thessali cantus queant nullusque de te gloriam pastor ferat, ades invocata, iam fave votis, dea:
(세네카, 파이드라 5:32)
"si fallo, probasti, Ventidio mactate Sapor, nec sufficit istud:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
"plus, summe deorum, sum iusto tibi visa potens quod Parthicus ultro restituit mea signa Sapor positoque tiara funera Crassorum flevit dum purgat, et hinc iam (pro dolor!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
hinc te Laesora, Caucason Scytharum vincens, aspiciet citusque Tarnis, limosum et solido sapore pressum piscem perspicua gerens in unda.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum15)
blandis ubinam ora arguta querelis osculaque impliciti vernos redolentia flores et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis Hyblaeis vox mixta favis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus18)
Illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uva dedit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 714)
Hic placatus erat, seu quis libaverat uva, Seu dederat sanctae spicea serta comae, Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat Postque comes purum filia parva favum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1014)
rure leuis uerno flores apis ingerit alueo, compleat ut dulci sedula melle fauos.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 131)
Phoebe, faue:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 51)
Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores, quicumque et cantus corpora fessa leuant;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 104)
Phoebe, faue:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1014)
non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION