라틴어 문장 검색

Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:4)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:2)
Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:1)
Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:2)
Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 5:1)
Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 6:1)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 9:4)
Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:4)
Quid deinde prodest secessisse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 4:1)
Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:5)
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION