라틴어 문장 검색

Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:4)
" Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 106:1)
Non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste, fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:1)
aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:3)
dubius est inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeuiat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.41)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui numquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 1:2)
osor ieiuniorum, sectator epularum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:1)
cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:3)
quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:2)
nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 15:2)
ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:6)
Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:2)
Advocandi municipes eorum per quos notitia subministrata est, aliqui Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri rex, sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et si quis istos aut probat aut revincit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 6:1)
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION