라틴어 문장 검색

ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:3)
Omnis namque postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:17)
licet nonnumquam studium relaxanti obrepat error.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 1:2)
Quid autem mirum si homini obrepit error, aut se relaxat intentio?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:16)
Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:1)
Mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat, sermonem regit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:5)
De moralibus autem ut dicamus, non est dubium quod irrationabile animae nostrae in quinque sensus dividatur, et vocem, et generatorium, quae natura videntur esse feminea;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:1)
quia sensus nostri in materialia et saecularia cito repunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:2)
ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:9)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:11)
Magna igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque omnium turbo et procella miscentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:7)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes, aliquanto excusabiliores habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:11)
Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, vigoremque confundunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:12)
per quindecim aquae cubitos queis montes superabantur, humanos sensus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION