라틴어 문장 검색

Inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem tendit ad incurvo munitos aggere portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:4)
ipse, papyrifero qui non angustior amne miscetur vasto multa per ora freto, caeruleos ventis latices durantibus, Hister congelat et tectis in mare serpit aquis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1012)
frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 429)
191. Cum tales quaestiones agitantur, nonnulli ceteros insimulare perinde nituntur, quasi irrationaliter progressum et humanum provectum cohibere studeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 245:1)
Aditus ad varias opportunitates non est intercludendus, quae non postulant ut humanum ingenium cohibeatur eiusque progressus studium, sed potius ut talis vis nova ratione dirigatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 245:6)
et locus ullus quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3288)
inpavidas lupus inter oves tristis obambulat et rabidum sanguinis inmemor os cohibet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum45)
serpit per omne corpus Lethaea vis, nec ullum miseris doloris aegri patitur manere sensum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum4)
exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권7)
seps insueta subit serpere flexibus et vibrare sagax eloquii caput:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권17)
sed iam tempus iter longi cohibere libelli, ne tractum sine fine.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권194)
credite, captivi mortales, hostica quos iam damnatos cohibent ergastula, quos famulatu poenarum virtus non intellecta coercet, haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae gentis et horribilis victoria principis Assur, carmine luctifico quam deflens Hieremias orbatam propriis ululavit civibus urbem, num latet aut dubium est animas de semine Iacob exilium gentile pati, quas Persica regna captivas retinent atque in sua foedera cogunt?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1116)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
"sed vos, alumni carceris, par semper invictum mihi, cohibete paulum dexteras, respiret ut lassus vigor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.48)
non ausa est cohibere poena palmas in morem crucis ad Patrem levandas;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION