라틴어 문장 검색

Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti Opposita populum summovet ante sera;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 145)
seu te forte iuvat sera et sapientior aetas, hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:43)
iussus adesse foro, iussa maturius hora fac semper venias, nec nisi serus abi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 6:4)
si tibi per tutum planumque negabitur ire, atque erit opposita ianua fulta sera,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:4)
et vitium caeli senserit aegra sui, tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae, tum sere, quod plena postmodo falce metas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 26:1)
i nunc, claude fores, custos odiose puellae, et centum duris postibus obde seras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 89:1)
utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 95:2)
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, et laedunt nudos prata novella pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:3)
at venerem quicumque voles adtingere seram, si modo duraris, praemia digna feres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 102:2)
palluit, ut serae lectis de vite racemis pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 146:3)
sera veni, positaque decens incede lucerna:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 156:2)
tecta rigent fixis veluti velata sagittis, portaque vix firma summovet arma sera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 29)
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 244)
immodicus contra carpit utrumque labor, aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, quam laudem a sera posteritate ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 410)
vera facis, sed sera meae convicia culpae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 65)

SEARCH

MENU NAVIGATION