라틴어 문장 검색

Unde claret eos mollioris naturae habere substantiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:3)
ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum hujusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:9)
sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:8)
Atramentum tollitur, substantia non exterminatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:12)
substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
quod etiam iratus admoneatur tam praecedentibus causis beneficiorum suorum, ut non penitus deleat eorum substantiam, quos ipse donavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:25)
eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)
Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
quo licet jam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:8)
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:8)
ut separemus quod est rationabile animae, cujus substantia divinus est spiritus, sicut ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:10)
Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:14)
Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:21)
Vita est illis semper in fuga, uxoresque mercennariae conductae ad tempus ex pacto, atque (ut sit species matrimonii,) dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem (si id elegerit,) , et incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION