라틴어 문장 검색

Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:21)
Altior autem sensus delectare te debet, qui significat sanguinem animam ideo dictum, quia sanguis calidus et ignitus est, sicut est virtus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:1)
Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi jure sociantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:1)
Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:1)
Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:6)
Sed intellige et Patrem esse, et Filium esse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 7:6)
In arcu qui dicitur ponendus in nubibus, non intelligendam iridem ostenditur, sed divinae virtutis intensionem ac remissionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 1:3)
utrum enim, diluvium non erit, intelligendum sit quod diluvium corrumpat terram;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 2:4)
unde et pluvia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis versicolora specie demonstretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:6)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 1:2)
Simul significat ex illo Chanaan Chananaeos fuisse, qui post multas generationes a populo justo oppressi cesserunt in ejus possessionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:13)
et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 1:2)
diximus supra Japheth quasi indifferens bonum significari (Sup.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:4)
Nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cujus typo justus a diluvio liberatus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION