라틴어 문장 검색

erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condiscipulatu vivebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in amicitia valere similitudinem morum quam affinitatem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 3:1)
tragoedias quoque cantauit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:1)
Vere matrem viperea feritate dilaniare contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam atque similitudinem fecit illam. 26.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:8)
cuius ratio est, quia veritas de re, que in veritate consistit tanquam in subiecto, est similitudo perfecta rei sicut est. 15.
(단테 알리기에리, Epistolae 95:3)
"Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus et perfectione decorus, in deliciis Paradisi Dei fuisti".
(단테 알리기에리, Epistolae 121:6)
De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:4)
"Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:6)
quod licet 'ad ymaginem' de rebus inferioribus ab homine dici non possit, 'ad similitudinem' tamen de qualibet dici potest, cum totum universum nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:7)
nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive volontarie agat, propriam similitudinem explicare. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:3)
deinde in celo, tanquam in organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:7)
Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:13)
sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:14)
Haecce militum inaequalitas ad flumen Hudson clarissime est perspecta;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.46)
Virga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem Dei unione fecunda.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:30)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION