라틴어 문장 검색

quia non humanarum eos consortes voluit esse curarum, sed divinae religionis ministros.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:30)
Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:20)
quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:19)
Manus ergo ejus instrumenti modo divinae ultioni ministerium praebuerunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:24)
percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:26)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum laesit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:5)
sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:10)
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:11)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:3)
Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:5)
in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:3)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION