라틴어 문장 검색

non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere, sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 460:1)
Achaeis quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant, tantum serva Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 482:1)
Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 403:1)
is percunctanti quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 115:1)
non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum servarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 653:1)
ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 12:1)
huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)
subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 86:1)
qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 127:2)
et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio,' inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 171:1)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 403:2)
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 561:1)
Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 164:1)
consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 547:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION