라틴어 문장 검색

Vir et femina mundi postmoderni permanens adeunt periculum ne sui commodi effrenati sint fautores, et multae difficultates sociales nostrae aetatis referendae sunt ad ea quae ob propriam proximam utilitatem quaeruntur, discrimine interveniente vinculorum familiarium socialiumque, difficultatibus exstantibus alium agnoscendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:2)
ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:1)
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION