라틴어 문장 검색

Hic habitat quem uita deum uirtusque beatum Fecit et in terris meruit sibi numen Olimpi, Corpore terrenus, celestis mente, caducus Carne, Deus uita, uiuens diuinitus, extra Terrenum sapiens, intus diuina repensans;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:1)
nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
Et ideo supra terrena omnia eum constituit Deus, sicut et illum ad imaginem Dei factum, quia uterque a terrenis vitiis temperabat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:18)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 249:1)
Sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata, et a caelo totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci, obiectu metae noctis in conum desinentis angustum, latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol ut sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis illustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen, opiniones variae collegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION