라틴어 문장 검색

nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:2)
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:5)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:4)
Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 1:1)
deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:5)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:1)
nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:2)
Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:5)
siquidem ea quoque adsumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:4)
Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:1)
utendumque eisdem est, donec horror finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:2)
Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:3)
si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et uinum, magisque si horrore sublato haec superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 13장 1:4)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION