라틴어 문장 검색

His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:20)
unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:10)
Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:13)
An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula, uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.4)
His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto uenit ad regem, et, retecto uestimento, quantis esset uerberibus laceratus, ostendit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.5)
Namque agor ut per plana citus sola verbere turben, Quem celer adsueta versat ab arte puer.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 52)
non saeva recuso Verbera, detrecto non ego vincla pedum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 626)
Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem Flammam, non amens verbera torta timet;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 629)
Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo Perdocuit multis non sine verberibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 83)
"Ure meum potius flamma caput et pete ferro Corpus et intorto verbere terga seca."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 913)
non ego me uinclis uerberibusque nego.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 351)
"Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores, saeuus Amor docuit uerbera posse pati."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 430)
inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans, huncine aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 277:1)
verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:4)
inde ostentare tergum foedum recentibus vestigiis verberum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION