라틴어 문장 검색

conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, conmisisse cavet quod mox mutare laboret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:5)
ne forte seniles mandentur iuveni partes pueroque viriles:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:8)
actoris partis chorus officiumque virile defendat, neu quid medios intercinat actus quod non proposito conducat et haereat apte.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:3)
interdum speciosa locis morataque recte fabula nullius veneris, sine pondere et arte, valdius oblectat populum meliusque moratur quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:5)
sed videt hunc omnis domus et vicinia tota introrsum turpem, speciosum pelle decora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1623)
obscurata diu populo bonus eruet atque proferet in lucem speciosa vocabula rerum, quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis nunc situs informis premit et deserta vetustas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 266)
o quantus instat navitis sudor tuis tibique pallor luteus et illa non virilis heiulatio preces et aversum ad Iovem, Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit opima quodsi praeda curvo litore porrecta mergos iuverit, libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 107)
nomina sectatur modo sumpta veste virili sub patribus duris tironum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.8)
quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 140:2)
licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:3)
sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:3)
quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hane a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 362:1)
argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur inclinatione forti ac virili, non a scena et sed ab armis aut etiam a palaestra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:3)
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:1)
ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION