라틴어 문장 검색

Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:4)
Delphinus occurrit, et nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 4:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 741)
Neve mei sceleris tam tristia signa supersint, Pone recompositas in statione comas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 747)
nudos quatit ille lacertos, et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:68)
sed vitate viros cultum formamque professos, quique suas ponunt in statione comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 87:4)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
quid trepidas et adire times?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 160)
dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, proque tua maneant in statione domo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권38)
qua positus fueris in statione, mane, nec tu vicino quicquam concede roganti, ne videare hominem praeposuisse Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권419)
"Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant et pro dis aderant in statione suis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권33)
"dixit et alterna fratrem statione redemit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권444)
Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 29:3)
sic agna lupum, sic cerva leonem, sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION