라틴어 문장 검색

consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 414:1)
ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 418:1)
continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 455:2)
profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 176:2)
ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 184:2)
et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen venisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 229:2)
ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 236:1)
ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:1)
Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret quam collocutus cum suis regibus esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 306:1)
ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:2)
inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 490:1)
ab stativis diei via Apolloniam fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 511:1)
luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 344:1)
in Histriam versum praesidium stativum, repentina cohors Placentina opposita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:1)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION