라틴어 문장 검색

Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:1)
Ac modo arida est, modo pituitam citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:6)
primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:5)
cum eo tamen, ut sciamus non esse ejus generis tussi aridas fauces committendas:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 5:3)
potionem autem hyssopi dare, cum quo ficus arida sit incocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 2:3)
fit ex cupresso viridi et arida ficu:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:4)
si inferior, stercus per os redditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 1:10)
iisque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:5)
atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:2)
vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:4)
passum, juncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, ammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis, aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulphur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XI Quae discutiant ea, quae in aliqua parte corporis coierunt. 1:5)
Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea , cicutae semen, plumbi recrementum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:1)
in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore junguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 7:2)
arida medicamenta per se teruntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION