라틴어 문장 검색

Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 1:2)
animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 5:3)
Cui magis stimulos addimus ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:3)
Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere :
(세네카, 행복론, Liber III 166:3)
Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur.
(세네카, 행복론, Liber V 140:1)
His inmobilior scopulis, violentior amne, ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam immobilem esse quam scopulum.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:6)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
" Quid tibi voluisti, tam iniusta et tam violenta fortuna ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:1)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:2)
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)
Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:4)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION