라틴어 문장 검색

in denso non segnior ubere Bacchus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:9)
en age segnis rumpe moras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:20)
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:1)
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:2)
tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas operosaeque Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri, simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno neque segni pede victus, catus idem per apertum fugientis agitato grege cervos iaculari et celer arto latitantem fruticeto excipere aprum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 122)
te Liber et si laeta aderit Venus segnesque nodum solvere Gratiae vivaeque producent lucernae, dum rediens fugat astra Phoebus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 215)
prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum, munitaeque adhibe vim sapientiae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 282)
segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:11)
quod si cessas aut strenuus anteis, nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 241)
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus, ab officiis octavam circiter horam dum redit atque Foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios purgantem leniter unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 732)
"nunc i, rem strenuus auge."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 748)
ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1112)
qui servos proicere aurum in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:16)
segnis ego, indignus qui tantum possideam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:10)
probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 101:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION