라틴어 문장 검색

Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:6)
Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:1)
Considerare enim te oportet, quod in hac terra peregrinationis pauci sumus et ideo nullius consilii causa est, ut facile ullo taedio laborum aut bellorum adversus hostes deficiamus, qui omni cura et studio invigilant ut nos expugnent et deleant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:7)
Non sit mirum, si tot magnorum fletum et planctum hic adolescens meruerit, qui omnibus affabilis et notus habebatur, et qui nunquam ab aliqua militari actione sinistra laude declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:19)
Hoc regis studium et intentio ut sonuit in auribus habitatorum urbis Sagittae, et intolerabiles copias armatorum Japhet ad auxilium regis confluxisse, vehementer exterriti sunt, metuentes sic in ore gladii regis consumi et subjugari, quemadmodum aliae civitates Caesarea, Assur, Acra, Caiphas, Tabaria attritae sunt et subjugatae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:2)
aliique quorum actus et bella laude et memoria dignissima sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:7)
Cum hac itaque jucunditate et laude ea inducta, et regi stabili connubio copulata, nuptiarum magnus apparatus ornatusque factus est in regio palatio civitatis per dies aliquot;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:7)
cui de templo Domini et de universis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum convenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Jesus in asello residens, civitatem sanctam Jerusalem ingredi dignatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:2)
Sic vero omnibus conventiculis Christianorum ad id solemne in laudibus Dei congregatis, ecce rex defunctus in medio psallentium allatus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:3)
in cujus visione voces suppressae et laudes humiliatae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:4)
Et alibi, Cum tibi contingerit studio cognoscere multa, Fac discas multa, vita nescire doceri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:10)
Scire aliquid laus est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 7:2)
Et honorare debes Dominum de tua substantia, et cum esurienti panem tuumdividere, et habebis laudem in Deo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:4)
Ut ait Seneca in epistolis suis, "Magnaquidem laus est, naufrago manum porrigere, erranti viam monstrare, et esurientipanem suum dividere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:5)
Non tamen facere debes amore laudis sed tribueredebes de tua substantia bona intentione et non ex vana gloria.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION