라틴어 문장 검색

nunc omnis ager nunc omnis parturit arbos ipse alibi "parturit almus ager". sane bene subdidit 'nunc frondent silvae' referens ad arbores steriles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 561)
te fecerit aetas 'aetas' hoc loco modum annorum significat, ut "aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos", nam subdidit "de- sinit ante decem, post quattuor incipit annos";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 371)
quod autem subdidit 'et ad medias sementem extende pruinas', omnia complexus est tempora, et vernum, quo legumen seritur, et autumnale, quo frumentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2293)
et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1342)
'iactare' autem 'bidentes' ad comminuendas pertinet glebas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3552)
quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:6)
nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 10:1)
tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21a 1:8)
qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:1)
cur subdita nulli Hactenus Astronomo numerorum fraena recuset:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:9)
unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?
(페르시우스, 풍자, satire 560)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Neque enim adhuc nomen in numeros relatum est, ideoque liberum est nobis Silvanum in locum tuum subdere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 4:2)
Contra vereor ne sit incautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casibus subdere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION