라틴어 문장 검색

Quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leves agitavit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et Threces regionibus applicat angues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:1)
Templa vides contra gradibus sublimia longis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:1)
propter humum volitat ponitque in saepibus ova antiquique memor metuit sublimia casus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:11)
paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, visa tamen sensisse famem retroque dracones egit in Haemoniam, versis sublimis habenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:7)
victa malis postquam est patientia, reppulit aras inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:4)
Templa, deum Matri quae quondam clarus Echion fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis, transibant, et iter longum requiescere suasit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:1)
Et iam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:6)
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis, et nunc sublimis veluti de vertice montis despicere in valles imumque Acheronta videtur, nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:1)
At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:11)
tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus atque inter nubes sublimia membra ferentem pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:15)
Nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:2)
mota tamen videamus ait miserabile funus et patulis iniit tectum sublime fenestris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:2)
quae sibi promissae sensit rata signa rapinae innixusque hastae pressos temone cruento impavidus conscendit equos Gradivus et ictu verberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo non regia iura Quiriti abstulit Iliaden:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:2)
Vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit atque oculos circumtulit igne micantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:3)
dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, aequoreas nomine fecit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 149)

SEARCH

MENU NAVIGATION