라틴어 문장 검색

Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui:
(아풀레이우스, 변명 53:1)
interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum:
(아풀레이우스, 변명 59:7)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit.
(아풀레이우스, 변명 73:5)
uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
se mihi sua manu mortem allaturum.
(아풀레이우스, 변명 76:2)
affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum.
(아풀레이우스, 변명 90:8)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:5)
"Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:10)
"Nec setius Thrasyleon, examussim capto noctis latrocinali momento, prorepit cavea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant omnes ad unum, moi etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clavique subtracta fores ianuae repandit nobisque prompte convolantibus et domus alveo receptis demonstrat horreum ubi vespera sagaciter argentum copiosum recondi viderat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:65)
"non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:10)
"modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret."
(아풀레이우스, 변신, 5권25)
"Nunc si quam salutarem opem periclitanti sorori vestrae potestis afferre, iam nunc subsistite;"
(아풀레이우스, 변신, 5권153)
"inde dei coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:90)

SEARCH

MENU NAVIGATION