라틴어 문장 검색

vel ut excitet ferrum tantummodo et habilitet, motus autem ipse indatur ex praesentia terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:4)
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:1)
Contemplantur siquidem naturam tantummodo desultorie et per periodos, et postquam corpora fuerint absoluta ac completa, et non in operatione sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:5)
sed sufficit tamen ut proponantur loco exempli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:15)
Aer vero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ovum illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret sphaeram sive dimensionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:4)
Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:7)
Verum haec sufficiant ad exempla.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:13)
Interim sufficient et boni erunt usus ad pensitandas praedominantias virtutum et exquirendas instantias luctae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:10)
Atque haec sufficiant ad exemplum Polychresti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:7)
Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo et homo animalis, pompa mortis magis terret quam mors ipsa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:9)
Etenim iniuria allata legem tantummodo violat, at reposita legem auctoritate sua plane spoliat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:3)
Neque aliis tantummodo manifesta est haec phrenesis, personae autam amatae minime;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:16)
Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:3)
Unde videtur, licet audacia polleret ad divinam rerum admirationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:21)
Sed tum demum hoc recte cedet, si rex prudens sit et proprio Marte validus, et simul consiliarii illi sunt sagaces, atque omnia finibus quos sibi proponit rex fidi, id quod contigit Henrico Septimo Angliae regi, qui arcana sua maioris momenti duobus tantummodo consiliariis impertiebatur, Mortono et Foxo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION