라틴어 문장 검색

incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, procul afuit quin violarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 11:1)
aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 20:1)
huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, si me inquit omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 20:2)
tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 21:1)
L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum probri accusarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 23:1)
cui certandae cum dies advenisset, conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa una spes videbatur esse si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 39:1)
testibus datis tribuni populum summoverunt, sitellaque lata est, ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 41:1)
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore ut, castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 535:1)
P. CORNELIUS SCIPIO, postea Africanus, ante annos aedilis factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha1)
neminem, cum suffragium ineat, satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 24:1)
aediles plebis commeatum eo conportarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:1)
iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 260:1)
cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 311:1)
proinde, si videretur ei, redire in suffragium iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 315:1)
redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION