라틴어 문장 검색

nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 125:2)
Terras primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:1)
An hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum maxime circumfusis bonis caruisse ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:1)
varii urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos sub- trahunt montes, aliae ripis lacubus vallibus pavidae circumfunduntur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:1)
Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
" Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 24:4)
multa enim incidere possunt quae submoveant iniuriam.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 41:4)
Vis tu fortius loqui et illam ex toto summovere !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 80:3)
Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 188:1)
Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:1)
utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:7)
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ?
(세네카, De Providentia, book 1 29:1)
Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
(세네카, De Providentia, book 1 45:2)
Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:1)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION