라틴어 문장 검색

quam Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes ostentant, senes docent?
(아풀레이우스, 플로리다 20:14)
In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum, - hoc tamen interim brevissimum et, nisi fallor, invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:4)
Nam cum indignissimum arbitror cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem cui a probis maledicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:2)
Etenim viola, rosa sicca, lactuca, et hujusmodi benedicta sive benigna, per vapores suos amicos et moderate refrigerantes, invitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:11)
Dictum est Salomonos, qui benedicit proximo suo voce grande de nocte consurgens maledicenti similis erit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:22)
Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
(불가타 성경, 집회서, 39장41)
Neque enim regibus maledicent neque benedicent.
(불가타 성경, 바룩서, 4장65)
Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장19)
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장69)
Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: " Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장24)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장55)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION