라틴어 문장 검색

Quem Aelfred rex in filium adoptionis sibi suscipiens, de fonte sacro baptismatis elevavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:7)
At postquam ad papae laudes pervenisset, ita eum ad caelos useque elevavit et deificavit ut omnia quae de rege et regina iam modo dierat moderata viderentur et tolerabilia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 17:2)
Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:21)
Atque ista lex de elevandis instar prognostici cuiusdam erat boni de pace illa, quae in hunc usque diem a temporibus eius ut plurimum secuta est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:8)
Ita ut (haud satis prudenter) dum culpam suam elevare speraret ingenue confitendo, ita rem in liquido ponebat ut ad condemnationem suam sufficeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:7)
Prudentia enim eius occasione ipsa subito suscitabatur, atque eo magis si occasioni accesserit periculum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:5)
praesertim in ingeniis altis et elevatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:6)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
Optimi itaque sunt usus ad elevandum et evehendum intellectum a differentiis ad genera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:3)
Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:6)
sed corpora tantum elevet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:4)
Nihil enim invidiam magis suscitat quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:7)
Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate, veluti solo superiore et elevato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:7)
Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:23)
Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION