라틴어 문장 검색

utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos imposui rapidis viscera nostra rogis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 77)
hos quoque sex versus, in prima fronte libelli si praeponendos esse putabis, habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 712)
Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, est mihi sollicito tempore facta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 111)
Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, ingenio perii qui miser ipse meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 11)
neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, quattuor hos versus e tribus unus habet :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 199)
sera redundavit veteris vindicta libelli, distat et a meriti tempore poena sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1240)
sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos, cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1243)
nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 138)
etenim maiora libelli et diuturna magis Sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamvis nocuere, daturos nomen et auctori tempora longa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 353)
forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fata secuta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 714)
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, qui domini poenam non meruere sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 145)
hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, diverso missum quod tibi ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1415)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 11)
nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION