라틴어 문장 검색

saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:3)
hac instamus, inculcamus, infigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:5)
Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:7)
Etiam si exclamaveritis, non aliter audiam, quam si ad tactum vitiorum vestrorum ingemescatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:2)
Primum illud " quod est" nec visu nec tactu nec ullo sensu conprenditur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 16:2)
Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore dolorem tactus expressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 19:2)
Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:12)
Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 44:1)
infigi volunt sectae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:5)
Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:1)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
Nihil enim accidere sine tactu potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 7:5)
Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:1)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION