라틴어 문장 검색

"Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum φιλιππίζειν Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:1)
civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 13:4)
ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:11)
primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:6)
ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii et hoc ex tributis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:10)
genuarios a Caesare per Herodem talenta Attica L extorsistis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:2)
Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 11:10)
Cur igitur et Camillus doleret, si haec post trecentos et quinquaginta fere annos eventura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra potituram putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:6)
Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos ad cenam in Academiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 91:3)
ille prīnceps erat scholae quam Platō trecentīs ante annīs condiderat;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa2)
Illum emi trecentis denariis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:1)
Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:2)
ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Marcianus unius equitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebatur emisse;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:2)
Maxime, qui tanti mensuram nominis imples, et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, non omnes Fabios abstulit una dies, forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, quisque loquar tecum, certior esse velis, ei mihi, quid faciam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 21)
omen habet, illa fama refert Fabios exisse trecentos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권135)

SEARCH

MENU NAVIGATION